Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Seneca, the younger c.3 B.C.A.D. 65Athens
Q
quae ueteris famae uix tibi signa dabunt,
‘hasne dei’ dices ‘caelo petiere relicto?
pugnaque partitis haec fuit ora deis?’
idem Agamemnonias dices cum uideris arces:
‘heu uictrix uicta uastior urbe iacet!’
hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas;
magnarum rerum magna sepulcra uides!