Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Anonymous 284176 B.C.Epitaphs of the Scipios
C
Gnaiuod patre prognatus fortis uir sapiensque,
quoius forma uirtutei parisuma fuit,
consol, censor, aidilis quei fuit apud nos,
Taurasia, Cisauna, Samnia cepit,
subigit omne Loucanam opsidesque abdoucsit.
H
duonoro optumo fuise uiro
Lucium Scipione. filios Barbati
consol, censor, aidilis hic fuet apud nos:
hic cepit Corsica Alerique urbe,
dedet Tempestatebus aide meretod.
Q
mors perfecit tua ut essent omnia breuia,
honos fama uirtuspue, gloria atque ingenium.
quaibus sei in longa licuiset utier tibi uita,
facile facteis superases gloriam maiorum.
qua re lubens te in gremiu Scipio, recipt
terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.
M
aeuitate quam parua posidet hoc saxsum.
quoiei uita defecit, non honos, honore,
is hic situs, quei numquam uictus est uirtutei,
annos gnatus uiginti is Diteist mandatus,
ne quairatis honore quei minus sit mactus.