dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Exordium

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Vergil 70 B.C.–19 B.C.

Exordium

TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus

pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei.

cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes,

omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum,

aut inlaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos

Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,

acer equis? temptanda uia est, qua me quoque possim

tollere humo uictorque uirum uolitare per ora.

primus ego in patriam mecum, modo uita supersit,

Aonio rediens deducam uertice Musas;

primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,

et uiridi in campo templum de marmore ponam

propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat

Mincius et tenera praetexit harundine ripas.

in medio mihi Caesar erit templumque tenebit:

illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro

centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.

cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi

cursibus et crudo decernet Graecia caestu.

ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae

dona feram. iam nunc sollemnis ducere pompas

ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos,

uel scaena ut uersis discedat frontibus utque

purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto

Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini,

atque hic undantem bello magnumque fluentem

Nilum ac nauali surgentis aere columnas.

addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten

fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis,

et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea

bisque triumphatas utroque ab litore gentis.

stabunt et Parii lapides, spirantia signa,

Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis

nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.

Inuidia infelix furias amnemque seuerum

Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis

immanemque rotam et non exsuperabile saxum.

interea Dryadum siluas saltusque sequamur

intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.

te sine nil altum mens incohat: en age segnis

rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron.

Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,

et uox adsensu nemorum ingeminata remugit.

mox tamen ardentis accingar dicere pugnas

Caesaris et nomen fama tot ferre per annos

Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.