dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Fortune

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

M. Pacuvius 220–130 B.C.

Fortune

FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,

saxoque instare in globoso praedicant uolubili:

id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.

insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet:

caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:

brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.

sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant

ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.

id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet:

uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.