Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
Publius Papinius Statius c.A.D. 45c.A.D. 96He bath outsoared the shadow of our night
H
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura uides: obeunt noctesque diesque
astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus; plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeua cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia brumae,
illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
Ast hic, quem gemimus, felix hominesque deosque
et dubios casus et caecae lubrica uitae
effugit, immunis fatis. non ille rogauit,
non timuit renuitue mori: nos anxia plebes,
nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeui
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,
quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia!—nam insontis animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille serae:—tu pectora mulce,
tu prohibe manare genas noctisque beatas
dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple,
et periisse nega: desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentis.