dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  In Memoriam

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Martial c.A.D. 40–c.A.D. 104

In Memoriam

i

Alcimus

ALCIME, quem raptum domino crescentibus annis

Lauicana leui caespite uelat humus,

accipe non Pario nutantia pondera saxo,

quae cineri uanus dat ruitura labor,

sed facilis buxos et opacas palmitis umbras

quaeque uirent lacrimis roscida prata meis.

accipe, care puer, ueri monimenta doloris:

hic tibi perpetuo tempore uiuet honor.

cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos,

non aliter cineres mando iacere meos.

ii

Glaucias

Libertus Melioris ille notus,

tota qui cecidit dolente Roma,

cari deliciae breues patroni,

hoc sub marmore Glaucias humatus

iuncto Flaminiae iacet sepulcro:

castus moribus, integer pudore,

uelox ingenio, decore felix.

bis senis modo messibus peractis

uix unum puer applicabat annum.

qui fles talia, nil fleas, uiator.

iii

Paris

Quisquis Flaminiam teris, uiator,

noli nobile praeterire marmor.

Vrbis deliciae salesque Nili,

ars et gratia, lusus et uoluptas,

Romani decus et dolor theatri

atque omnes Veneres Cupidinesque

hoc sunt condita, quo Paris, sepulcro.

iv

Erotion

Puella senibus dulcior mihi cygnis,

agna Galaesi mollior Phalantini,

concha Lucrini delicatior stagni,

cui nec lapillos praeferas Erythraeos,

nec modo politum pecudis Indicae dentem

niuesque primas liliumque non tactum;

quae crine uicit Baetici gregis uellus

Rhenique nodos aureamque nitellam;

fragrauit ore, quod rosarium Paesti,

quod Atticarum prima mella cerarum,

quod sucinorum rapta de manu gleba;

cui comparatus indecens erat pauo,

inamabilis sciurus et frequens phoenix:

adhuc recenti tepet Erotion busto,

quam pessimorum lex amara fatorum

sexta peregit hieme, nec tamen tota,

nostros amores gaudiumque lususque.

et esse tristem me meus uetat Paetus,

pectusque pulsans pariter et comam uellens:

‘deflere non te uernulae pudet mortem!

ego coniugem’ inquit ‘extuli et tamen uiuo,

notam, superbam, nobilem, locupletem’.

quid esse nostro fortius potest Paeto?

ducentiens accepit et tamen uiuit.