dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Lesbia’s Sparrow

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Caius Valerius Catullus 84? B.C.–54? B.C.

Lesbia’s Sparrow

a

PASSER, deliciae meae puellae,

quicum ludere, quem in sinu tenere,

quoi primum digitum dare adpetenti

et acris solet incitare morsus,

cum desiderio meo nitenti

carum nescio quid libet iocari,

et solaciolum sui doloris,

credo, et cum grauis acquiescit ardor:

tecum ludere, sicut ipsa, possem,

et tristis animi leuare curas.

b

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

et quantum est hominum uenustiorum.

passer mortuus est meae puellae,

passer, deliciae mae puellae,

quem plus illa oculis suis amabat:

nam mellitus erat suamque norat

ipsam tam bene quam puella matrem.

nec sese a gremio illius mouebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc

ad solam dominam usque pipiabat.

qui nunc it per iter tenebricosum

illuc, unde negant redire quenquam.

at uobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella deuoratis:

tam bellum mihi passerem abstulistis.

uae factum male! uae miselle passer,

tua nunc opera meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.