dots-menu
×

Home  »  The Oxford Book of Latin Verse  »  Precatio Terrae

Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.

Anonymous

Precatio Terrae

DEA sancta Tellus, rerum naturae parens,

quae cuncta generas et regeneras indidem,

quae sola praestas tuam tutelam gentibus,

caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,

per quam silet natura et somnos concipit,

itemque lucem reparas et noctem fugas:

tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos

uentosque et imbris tempestatesque cohibes

et, cum libet, dimittis et misces freta

fugasque solis et procellas concitas,

itemque, cum uis, hilarem promittis diem.

tu alimenta uitae tribuis perpetua fide,

et, cum recesserit anima, in tete refugimus:

ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt.

merito uocaris Magna tu Mater deum,

pietate quia uicisti diuum numina;

tu es illa uere gentium et diuum parens:

sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest:

tu es Magna tuque diuum regina es, dea.

te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,

facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;

referamque, diua, gratias merito tibi.

fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis;

hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens.

herbas, quascumque generat maiestas tua,

salutis causa tribuis cunctis gentibus:

hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.

ueniat medicina cum tuis uirtutibus:

quidque ex his fecero, habeat euentum bonum,

cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,

sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi

maiestas praestet tua quod supplex postulo.