Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912.
AnonymousTo the Sea
V
Oceane o placido conplectens omnia fluctu,
tu legem terris moderato limite signas,
tu pelagi quodcumque facis fontisque lacusque.
flumina quin etiam te norunt omnia patrem,
te potant nubes ut reddant frugibus imbris;
Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras
partibus ex cunctis inmensas cingere nexu.
tu fessos Phoebi reficis sub gurgite currus
exhaustisque die radiis alimenta ministras,
gentibus ut clarum referat lux aurea solem.
si mare, si terras caelum mundumque gubernas,
me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi,
alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam
conserues, ubicumque tuo committere ponto
hanc animam, transire fretum et discurrere cursus
aequoris horrisoni sortis fera iussa iubebunt:
tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum,
ac tantum tremulo crispentur caerula motu,
quantum uela ferant, quantum sinat otia remis;
sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem,
quos numerare libens possim, quos cernere laetus;
seruet inoffensam laterum par linea libram,
et sulcante uiam rostro submurmuret unda.
da pater, ut tute liceat transmittere cursum,
perfer ad optatos securo in litore portus
me comitesque meos. quod cum permiseris esse,
reddam, quod potero, plenas pro munere gratis.